monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio     Griechisch vergrössern
Hieronymus, Epistulae, 3, 53, 3
Haec non dico, quod sit in me aliquid tale, quod vel possis, vel velis discere: sed quod ardor tuus ac discendi studium, etiam absque nobis per se probari debeat. Ingenium docile, et sine doctore laudabile est. Non quid invenias, sed quid quaeras, consideramus. Mollis cera et ad formandum facilis, etiam si artificis et plastae cessent manus , tamen τῇ δυνάμει totum est, quidquid esse potest. Paulus Apostolus ad pedes Gamalielis legem Moysi et Prophetas didicisse se gloriatur, ut armatus spiritualibus telis, postea diceret confidenter: 'Arma militiae nostrae, non carnalia sunt, sed potentia Dei, ad destructionem munitionum: Concilia destruentes, et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei; et captivantes omnem intellectum, ad obediendum Christo: et parati subiugare cunctam inobedientiam' . Ad Timotheum scribit, ab infantia sacris litteris eruditum; et hortatur ad studium lectionis, ne negligat gratiam, quae data sit ei per impositionem manus Presbyterii. Tito praecipit, ut inter caeteras virtutes Episcopi, quem brevi sermone depinxit, scientiam quoque eligat Scripturarum: 'Obtinentem, inquit, eum qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem; ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere' . Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest: et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si destruentibus non resistat. Aggaeus Propheta, imo per Aggaeum Dominus, interroga, ait, Sacerdotes Legem . In tantum Sacerdotis officium est, interrogatum respondere de Lege. Et in Deuteronomio legimus: Interroga patrem, tuum, et annuntiabit tibi; seniores tuos, et dicent tibi . In Psalmo quoque centesimo decimo octavo. Cantabiles mihi erant iustificationes tuae, in loco peregrinationis meae . Et in descriptione iusti viri, cum eum David arbori vitae, quae est in paradiso, compararet, inter caeteras virtutes et hoc intulit: In lege Domini voluntas eius: et in lege eius meditabitur die ac nocte . Daniel in fine sacratissimae Visionis iustos, ait, fulgere sicut stellas; et intelligentes, hoc est doctos, quasi firmamentum. Vides quantum inter se distent, iusta rusticitas, et docta iustitia? Alii stellis, alii coelo comparantur. Quanquam iuxta Hebraicam Veritatem, utrumque de eruditis possit intelligi: ita enim apud eos legimus: 'Qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti: et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates' . Cur dicitur Paulus Apostolus vas electionis? Nempe quia legis et sanctarum Scripturarum armarium est. Pharisaei stupent ad doctrinam Domini; et mirantur in Petro et Ioanne quomodo legem sciant, cum litteras non didicerint. Quidquid enim aliis exercitatio et quotidiana in Lege meditatio tribuere solet, illis Spiritus Sanctus suggerebat: et erant, iuxta quod scriptum est, θεοδίδακτοι. Duodecim annos Salvator impleverat, et in Templo senes de quaestionibus legis interrogans, magis docet, dum prudenter interrogat.